Promptuarium iconum (Rovillius)

Titulus editionis Latinae (1553)

Promptuarium Iconum Insigniorum a Seculo Hominum est liber pulcherrimis figuris buxo incisis ornatus vultus mulierum et virorum illustrium ab origine mundi usque ad suam aetatem ostendentibus, qui Lugduni anno 1553 apud librarium Gulielmum Rovillium in lucem prodiit. Cum brevis vita uniuscuiusque addatur, quodam modo primus thesaurus biographicus universalis et imaginibus illustratus prelo typographico mandatus dici potest. Gulielmus Rovillius non tantum editor sed etiam magna ex parte auctor huius operis fuisse videtur quoniam longam praefationem praeposuit in qua propositum suum explicat et defendit ; nec ullum aliud nomen traditum est. Delineationes figurarum pictori Cornelio sive Hagensi sive Lugdunensi dicto ac Georgio Reverdy vulgo adtributae sunt[1]. Non tam ad eruditionem quam ad iconographiam et bibliopolium spectat hoc opus. Quia multa exemplaria venditurum sperabat G. Rovillius privilegium decem annorum ad quattuor linguas petivit et Promptuarium iconum Latine, Italice, Francogallice, Hispanice edidit. Necessarium fuit multa vendere : nam longum tempus ad scalpturam figurarum adhibitum magno constabat.

  1. Baudrier IX, 204-207. Brun p.83.

© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search